Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Wisd.6 NT Wisd.7 (English) >>NT Wisd.8

Wisd.7

sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro

decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente

et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans

in involumentis nutritus sum et curis magnis

nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium

unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus

propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiae

et praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius

nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius

super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius

venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius

et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est

quam sine fictione didici et sine invidia communico et honestatem illius non abscondo

infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona commendati

mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et sapientium emendator

in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiae disciplina

ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum

initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum

anni cursus et stellarum dispositiones

naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum

et quaecumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia

est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere

humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles

omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit autem ubique et capit propter suam munditiam

vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit

candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius

et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit

neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat

est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur prior

illi enim succedit nox sapientiam autem non vincit malitia



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Wisd.6 NT Wisd.7 (English) >>NT Wisd.8

Powered by PhiloLogic